Passage
Terence, Adelphi 5.8
lat terence phi006 perseus lat2
(MICIO. DEMEA. AESCHINUS.) MICIO Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea? DEMEA Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxime unam facere nos hanc familiam, Colere, adiuvare, adiungere. AESCHINUS Ita quaeso, pater. MICIO Haud aliter censeo. DEMEA Immo hercle ita nobis decet. Primum huius uxoris est mater. MICIO Quid postea? DEMEA Proba et modesta. MICIO Ita aiunt. DEMEA Natu grandior. MICIO Scio. DEMEA Parere iam diu haec per annos non potest; Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est. MICIO Quam hic rem agit? DEMEA Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare. MICIO Me ducere autem? DEMEA Te. MICIO Me? DEMEA Te inquam. MICIO Ineptis. DEMEA Si tu sis homo, Hic faciat. AESCHINUS Mi pater. MICIO Quid? tu autem huic, asine, auscultas? DEMEA Nihil agis: Fieri aliter non potest. MICIO Deliras. AESCHINUS Sine te exorem, mi pater. MICIO Insanis: aufer. DEMEA Age da veniam filio. MICIO Satin sanus es? ego Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi? AESCHINUS Fac: promisi ego illis. Mi Promisti autem? de te largitor, puer. DEMEA Age; quid si quid te maius oret? MICIO Quasi non hoc sit maximum. DEMEA Da veniam. AESCHINUS Ne gravere. DEMEA Fac promitte. MICIO Non omittis? AESCHINUS Non, nisi te exorem. MICIO Vis est haec quidem. DEMEA Age prolixe, Micio. MICIO Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat. AESCHINUS Bene facis: DEMEA Merito te amo. Verum— MICIO Quid? DEMEA Ego dicam, hoc quum fit quod volo. MICIO Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus, Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. MICIO Quid facere? DEMEA Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras: Huic demus qui fruatur. MICIO Paulum id autem? DEMEA Si multum est, tamen Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur. Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet . MICIO Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult. AESCHINUS Mi pater. DEMEA Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo. MICIO Gaudeo. DEMEA Suo sibi gladio hunc iugulo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable