Passage
Tertullian, Ad Nationes 1.10
lat tertullian stoa002 opp lat1
Effundite iam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. Nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. Ecce enim per omnia vitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in vobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas novis de die consultis constitutisque obruistis. De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. Exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum vestra auctoritas deiecit. Sane, quod vobis magis probro est, laudatis semper vetustates, et nihilominus recusatis. Qua perversitate tanta vana maiorum apud vos permanere, probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? Sed et ipsum quod videmini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam. Nisi quod perinde nos etiam contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. Igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. Quo magis oneramini credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacescentes. Licet etiam hinc recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis, eos, quos non colitis, utique contemnitis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. Qui de pluribus suscipit aliquem, eum, quem non suscipit, despexit. Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. Iam ergo tunc primo contempsistis, non veriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent. At enim illi sapientissimi ac prudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello vovisset, prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit M. Aemilio, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae locare honorem divinitatis, ut deus non sit nisi cui esse permiserit senatus. Saepe censores inconsulto populo adsolaverunt. Certe Liberum Patrem cum sacris suis consules senatus auctoritate non urbe solummodo, verum tota Italia eliminaverunt. Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per vim popularium restructas. Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum vix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum vulgi, et aras institui prohibuit. Habetis igitur in maioribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si vos saltem integri in honoribus vestris rei essetis laesae religionis, sed invenio conspirasse a vobis tam superstitionis quam impietatis profectum. Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Privatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate. Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica. Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querellae iuvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter vectigalia vestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur, conducitur, ut forum, sub eadem voce praeconis, eadem exactione quaestoris. Sedenim agri tributo onusti vilieres, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captivitatis notae poenae): dei vero, qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis. Venditis totam divinitatem. Non licet eam gratis coli. Plus denique publicanis refigitur quam sacerdotibus. Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam quemcumque habetis depretietis aliqua indignitate. Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris ex aequo praebeatis? Exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; extruitis aras deis, aeque mortuis aras; eisdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et in Vulcano faber ferri consecratur. Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis quas et deis caeditis eosdemque odores excrematis. Quis istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt sacrique apparatus, et tensae et currus et solisternia et lectisternia, laetitiae et ludi. Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, si datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo non peieraret contemplator hominis in caelum recepti, nisi contemneret quos deieraret quam ipse quam ei qui ei peierare permittunt. Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit periurii vindices. Quanquam periurii apud vos quotusquisque purus est? Immo iam per deos deierandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem. Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; venit enim aliquando etiam de fiducia vel conscientiae securitate vel naturali sublimitate animi. Derisus vero quanto lascivior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. Recognoscite igitur, quam derisores inveniamini numinum vestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris supervacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praevulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. Omitto quae vulgi aut sacrilegae gulae videbuntur maiorum prope religionem convenire: atquin doctissimi, gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina preficere credunt, et inreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quam ut eo turpius aut vana aut falsa de deis inferat. Ab ipso exordiar studio vestro eius unde somniat omnis nequior, cui quantum honorem adiudicatis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. Adhuc meminimus Homeri. Ille, opinor, est qui divinam maiestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Iovem paene perpessum a caelitum plebe traducit, aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo? Et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? Taceo de philosophis, quos superbia severitatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus veritatis adversus deos erigit. Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, ut criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioves, seu Iuppiteres dicendum est, sine capitibus inducit. Cetera lasciviae ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et iocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. Constuprantur coram vobis maiestates in corpore inpuro. Famosum et diminutum caput imago cuiuslibet dei vestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus vobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia modulari. Plane religiosiores estis in gladiatorum cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui vivus cremabatur, Herculem induerat. Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quod Ditis Pater, Iovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quod Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemve simulantia e cauterio probat. Singula ista quaeque adhuc investigare quis possit, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis fastigium adsolant? De contemptu utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum qui ita suscipiunt. Quare nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de nobis querantur Contemptis ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet vobis in eos quos esse voluistis. Nos vero in totum aversamur.