LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.12

lat tertullian stoa002 opp lat1

Sed et qui nos crucis antistites affirmat, consacraneus erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes vos cum effigie. Quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. Viderint nunc lineamenta, dum una sit qualitas; viderit forma, dum ipsum sit dei corpus. Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis et quidem maius est omne robur quod derecta statione defigitur. Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem vos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecraverunt. Enimvero de reliquo integra est religio vobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem istam deis vestris de isto patibulo provenisse. Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacunque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est Quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod humerorum obliquatio excedit. si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. Huic igitur exordio et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de olivae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. Eam si transferas, vel de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur quod de traduce provenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum, transmissus per secundum. Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo convenitur in genere. Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur. At manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora quanto laetiora, veneramini. Constructionem quibus mediis extollant, cruces erunt, intestina quodammodo tropaeum. Itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert. Sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. Sic etiam in cantabris atque vexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, sipbara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.

Provenance