Passage
Tertullian, Ad Nationes 1.14
lat tertullian stoa002 opp lat1
Nova iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutiendus incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: ONCOETES. Is erat auribus canteriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. Et credidit vulgus infami ludaeo. Quod enim aliud genus seminari est infamiae nostrae? Itaque in tota civitate Onocoëtes praedicatur. Sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate temperis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes vos et canino capite, et leonino, et de bove et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae vel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoëtae penes vos deprehenduntur.