LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.15

lat tertullian stoa002 opp lat1

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii vel sacri quoque inter nos diversitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. Nos infanticidio litamus sive initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegistis, recognoscetis suo ordine; nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare. Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter vos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aetatis tabellis eluduntur. Sed nec eo distat, si vos non ritu sacri neque deo cos necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis erogatis, aut longiore in aquis morte summergitis. At et si quo genere dissimilius penes vos fit, eo adicite, quod vestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superacervabitur in vobis quicquid ab alia ratione defecerit. Sed de ea impietatis hostia dicimur coenare. Dum ita quoque in vobis recognoscitur ubi opportunius positum est, non multo secernimur a vestra voracitate. Si illa impudica est, nostra vero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quanquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis visceribus inhiatis, quia vivos et puberes devoratis? parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? parum infante vescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?

Provenance