Passage
Tertullian, Ad Nationes 1.16
lat tertullian stoa002 opp lat1
Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum iam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut veram noctem contaminaremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludi- mus; quodcunque enim facimus, si volumus, suspicamur. Ceterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quoque felicius proveniant, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere vivunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. Tragoedus consternatus retracta persona, Numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Immo tu quidem pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, Ἤλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. Si qua ab humana condicione privata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores ut ventos fluctuantem, si desunt populi quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Inprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti sumministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu eiusmodi eventum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidinis errores, sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedra erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. Puer nobili genere natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit. Qui eum nutrierat Graeculus, vel a limine Graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut suerat, adulescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quoque a pueritia perisse; ceterum eodem eventu, Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur dei voluntate, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, immo iam parentes tantum, prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis. Semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. Intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.