LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.17

lat tertullian stoa002 opp lat1

De obstinationibus vero vel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. Prima obstinatio est quae secunda a dei religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. Hostes populi nuncupamur. Ita vero sit, cum ex vobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens viderit in quibus indomitae et extraneae nationes. Vos tamen de nostris adversus nostros conspiratis. Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem. Nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu vel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in provinciis affectata maiestas. Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lavant. Sed omitto vesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt. Vanitatis sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculae gentis inreverentiam recognoscam, et festivos libellos quos statuae sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant. Si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris; dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem vestros ex fide deieretis. Sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facimus. Immo qui deum Caesarem dicitis, etderidetis, dicendo quod non est, et maledicitis, quia non vult esse quod dicitis. Mavult enim vivere quam deus fieri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable