LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.18

lat tertullian stoa002 opp lat1

Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. At enim haec omnia apud priores maioresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a virtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! Piget prosequi. Crucis vero novitatem numerosae, abstrusae, Regulus vester libenter dedicavit; regina Aegypti bestiis suis usa est, ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat invadere ipsa Dido. Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, n(??) cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum eradicatae confessionis ministerium. Sed vestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis. Contenti estote detrahere etiam laude parentum ad praesens, ne nobis locum detis de his. Forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora. At nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos. Esto, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis. Respondete igitur ad singulas species. Non eadem voce exempla deposco. Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, metu mortis nomen militiae datis. Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit. Si flagris mulier insultavit, hoc quoque proxume inter venatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable