LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.19

lat tertullian stoa002 opp lat1

Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si vobiscum communicamus, superest deridenda personarum conferamus. Quanquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes quae moriuntur ut vivant, sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem quanto vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo aut pavone rediturum? Item iudicium annuntiamus a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. Id vos Minoi et Rhadamantho adscribitis, iustiore interim Aristide recusato. Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. Apud vos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias condicio disponitur. Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

Provenance