LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.20

lat tertullian stoa002 opp lat1

Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini vestros, si nihil inter nos diversitas habet, si unum et eidem sumus? Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et vani cum aequalibus. Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum provocamus. Habetis et vos tertium genus etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. Illud aptius de viro et femina viris et feminis iunctum. Aut numquid ipso vos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam sumministrare. Sic figulus figulo, faber fabro invidet. Immo iam desine simulata confessio! Rediit conscientia ad veritatem et ad constantiam veritatis. Nam omnia ista in nobis solis erunt et a nobis solis revincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diversae partis, unde scientia instructa et consilium inspirat et iudicium gubernat. Vestra denique sententia est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. Naturae vitio satisfacitis, ut quae in vobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in vobis memineritis, ea in alios iactetis. Diverso opere occupati eritis: in extraneos casti, in vosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo vestro, aut trabem de oculo vestro, ut stipulam de alieno extrahatis. Emendate vosmetipsos prius, ut Christianos puniatis. Nisi quod emendaveritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid in vobis non accusetis, et accusabitis. Patet iam hinc vobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et veritatis recognitio. Damnate veritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis. Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse veritatem, cur quod amatis et odistis non noveritis?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable