Passage
Tertullian, Ad Nationes 1.7
lat tertullian stoa002 opp lat1
Unde ergo, inquitis, tantum de vobis famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? Quis, oro, sponsor aut illis tune aut exinde vobis de fide? Fama est. Nonne haec est, Fama malum, quo non aliud velocius ullum? Cur malum, si vera semper sit? Non mendacio, plurimumque ne tum quidem, cum vera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa veris intexat adiciens, detrahens, varietate confundens. Quid? quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseveret. Tamdiu enim vivit quamdiu non probat quicquam; siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, (??)ec quisquam dicit verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum, aut: Fama est illum provinciam sortitum, sed: Ille provinciam sortitus est, et; Hoc factum est Romae. Nemo famam nominat nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum vitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. Sed bene, quod omnia tempus revelat, testibus sententiis et proverbiis vestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. Videte, qualem prodigiam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit usque adhuc probare non potuit. Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio invaluit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, nos publice hostes; quales simus damnator ipse demonstravit, utique aemula sibi puniens. Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris. Igitur aetati nostrae nondum anni ccl. Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam vero bono creditur. Si quem tamen apud vos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in vulgus, et ita in totum orbem dari. Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur. Quanto magis talium quae prodita non vitarent interim animadversione praesentanea supplicium? Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Oro vos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caveant, nisi inlicita minus spernunt? Atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis competit. Domesticorum curiositas furata est per rimulas et cavernas. Quid? cum domestici eas. vobis prodent res? Omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpit? Non potuerit continere quod horruit mens, quod expavit oculus. Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. Tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est, atque exinde famae commendatum. Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est quod semper admittitur; nisi desivimus iam talia factitare. Atquin et idem vocamur, et in isdem deputamur, et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia: proficiente multitudine reorum quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? Quod sciam, et conversatio notior facta est, scitis et dies conventuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. Quis unquam tamen semeso cadaveri supervenit? quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognovit? Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? Possumus et omnino non extrahi. Quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut vendit aut redimit? Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? Sine dubio enim initiari volentibus mos est prius ad magistrum sacrorum vel patrem adire. Tum ille dicet: Infans tibi, qui ad hoc vadetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? Diversum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil enim unquam retro de Christianis mysteriis audierant. Tamen postea cognoscant necesse est, vel aliis quos inducunt praeministranda. Ceterum quam vanum est profanes scire quod nesciat sacerdos? Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae Thyestae vel Oedipodis erumpunt, et non protrabunt ad populum. Fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores morsus iam doctis nihil rapiunt. Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mertuorum resurrectio praedicatur. Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem; vel si alterius officium est, tum modo specta morientem animam antequam vixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, vescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. Haec cum expunxeris, vives in aevum. Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem? Immo idcirco nec credis, etiam si credideris, nego te velle, etiam si velles, nego te posse. Cur autem alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? Inpunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? An hae nobis omni modo redimendae videntur? an alii ordines dentium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti libidinem nervi? Non opinor. Satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni.