LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 1.8

lat tertullian stoa002 opp lat1

Plane, tertium genus dicimur. Cynopaene aliqui vel Sciapodes? vel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putavit sibi de ingenio exploratum esse de primogenitis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquellam, sed suo promentes eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset. Prima vox BEKKOS renuntiata est; interpretatio eius panis apud Phrygas nomen est; Phryges primi genus exinde habentur. Sed unum hoc erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus. An omnino credibile sit, tali membro desecto, vastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose vulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus alimentis, vitam nutrici illi perdurasse? Age nunc, perseveraverit Philomelae medicamentis suam vitam, quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed ex pudoris rubore mutam interpretantur. Si ergo vixit, potuit effutire aliquid obtusum. Et exarticulatum sonum tinnitumque sine modultu labellorum, ex panso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli, in inventum alicuius interpretationis impegerint. Sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis principem locum obtineant, siquidem non ulla gens non Christiana. Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. Ridicula dementia novissimos dicitis et tertios nominatis. Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Ubi autem Graeci? vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitavit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, privatae curiosaeque religionis? Porro si tam monstrosi qui tertii loci, quales habendi qui primo et secundo antecedunt?

Provenance