LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.1

lat tertullian stoa002 opp lat1

Nunc de deis vestris, miserandae nationes, congredi vobiscum defensio nostra desiderat, provocans ipsam conscientiam vestram ad censendum, an vere dei, ut vultis, an falso, ut scire non vultis. Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris vacet, quo magis rei sitis. Patent oculi, nec vident; hiant aures, nec audiunt; cor stupet saliens, nescit animus quod agnoscit. Denique si tantam perversitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos novimus, iam hinc excidere fidem verae divinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum divinum videri iure possit. Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem voluntarii erroris. Ingenti manu veritas obsidetur, et ipsa de sua virtute secura est! Quidni? quemcumque vult, de ipsis adversariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit. Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem, adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverint. Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae g(??)re cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes vos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus idoneum se nobis scopum exposuit. Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poëtas. Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poëtas volutetur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt. Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poëtae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam veritas collocanda? In coniecturis? Sed incerta conceptio est. In fabulis? Sed foeda relatio est. In adoptionibus? Sed passiva et municipalis adoptatio est. Denique apud philosophos incerta, quia varia, apud poëtas omnia indigna, quia turpia, apud populos passiva omnia, quia voluntaria. Porro divinitas, si veram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passivis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimavit? Quem historia iactavit? Quem civitas voluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum, aut pudendum, aut adoptivum.

Provenance