Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.10
lat tertullian stoa002 opp lat1
Ad foediora festino. Non puduit auctores vestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, sive dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, sive dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. Nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse, si ipse vicisset, coenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret, si vero Hercules, id est manus altera, eadem Herculi exhiberet. Vicit manus Herculis. Id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. Aedituus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; coenat ignis, qui solvit ipsius Herculis corpus, et omnia ara consumpsit. Larentina in aede sola dormit et mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, ad se in- vitat. Illa obsequitur, memor commodo fore id dictum sibi ab Hercule, utique impetrat, ut legitimo connubio commisceantur (non-enim impune licuit cum dei scorto rem habuisse); coniux heredem quoque scribit. Mox illa prope mortem populo Romano legavit quem per Herculem fuerat insecuta agrum satis amplum. Hinc quaesivit divinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes instituere debuit divina Larentina. Romanorum numina dignitate eius aucta. Nempe sola de tot uxoribus Herculis cara, sola enim dives, longeque adeo felicior Cerere, quae mortuo placuit. Tot exemplis et nominibus apud vos quis non deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controversiam divinitatis agitavit? Quo decorior Ganymedes aut carior suo amatori? Patet apud vos mortuis caelum. Viam ab inferis ad astra subigitis. Passim scorta ascendunt, no multum putetis vos praestare regibus vestris.