Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.11
lat tertullian stoa002 opp lat1
Nec estis contenti eos deos asseverare qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant caelo et sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut sit deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, quae infantem in utero retineat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt ab officiis partus dictae. Perverse natos adiuvandi Postvertae, recte natos Prosae Carmentis esse provinciam voluerunt. Deus est dictus et ab effatu Fari- nus et aliis a loquendo Locutius. Adest oculum gravem ad cavendum sumministratque quietem Cunina. Est educatrix et Levana et una Rumina. Mirum infantum sordibus eluendis deos non esse provisos. Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina. Adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam. et habent, et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque et malam, item voluntatis Volumnum Voletamque. Habent et Paventinam pavoris, spei Veniliam, voluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam, aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum, Iuventam novorum togatorum, virorum iam Fortuna Barbata. Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinate, sed sunt, proli pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema dea et Perfica. Parcite dei impudentes! Luctantibus sponsis nemo intervenit. Ipsi, quorum votum est, foris gaudentes erubescunt.