Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.12
lat tertullian stoa002 opp lat1
Et quonam usque deos edam, quia disserendum quales deos receperitis? Quantum vobis erubescendum? Rideam vanitatem an exprobrem caecitatem est admodum incertum. Nam quot deos et quos utique producam? maiores an et minores? veteres an et novicios? mares an et feminas? caelibes an et lecto iunctos? artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? cives an et peregrinos? Tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt, ut dispici et distingui describique non possint. At quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit, et ideo qui in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse (non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis), conpendium ab ipsa dispiciendi ratione sumamus, originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Iovem, Iunonem et Minervam refert, nobis excidisse debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Iove quam Caelum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus. Et tamen Caeli et Terrae originem omitto. Erant undeunde caelibes diu et orbi antequam mariti et parentes. Longo scilicet aevo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem. Denique simul coepit et Caelo vox insolescere et ubera Terrae lapilliscere; faciunt nuptias inter se. Credo, aut Caelum descendit ad sponsam, aut Terra ascendit ad sponsum. Concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa acto anno Saturnum, mira ratione. Utri parentum similis? Sed et pepererit, certe ante Saturnum neminem procreaverunt, nec nisi unam postea Opem; exinde de subole cessatum est. Nam Saturnus quidem Caelum castravit dormientem. Legimus Caelum genere masculino. Ceterum quomodo pater nisi masculinus? Sed et unde castrandum? Falx illi. Hoc scilicet aevo? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. Terra vero orbata distulit, etsi adhuc iuvenili aetate, alii nubere. Sed nec habebat Caelum alium. Quid tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem; dulcibus est aquis assueta. Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae iungitur. Nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. Itaque filios virili sexu devorabat; melius ipse quam lupi, si exponeret. Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. Nato mox et abalienato Iove saxum infantis ementiti deglutivit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat in tenebris adulto oppressus regnoque privatus est. Hunc vobis patriarcham deorum Caelum et Terra poëtis obstetricantibus procreaverunt. Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. Nominis quoque testimonium compellant: Κρόνον esse dictum Graece ut Χρόνον. Aeque Latini vocabuli a sationibus rationem deducunt qui eum procreatorem coniectantur, per eum seminalia caeli in terram deferri. Opem adiungunt, quod opem vivendi semina conferant, tum et quod opere semina evadant. Quae, oro, huius translatio nempe velim exponas. Aut Saturnus fuit, aut tempus. Quomodo Saturnus, si tempus? si ille, quomodo tempus? Utrumque enim non potes corporale in eo uno existimare. Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate? quid corpus hominis aut fabulam hominis in sua specie, non in tempore coli? Quid sibi vult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? Saturnum neque ideo, quia dicis hominem, vis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem vis fuisse. Plane vester deus omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quodvis quod non merit omnino, vacat fingendi locus ubi veritas est. Cum autem Saturnum constat vixisse, frustra demutatis; non conceditur vobis quem non negabitis fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest. Exstat apud litteras vestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Severum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quive alii antiquitatum canos collegerunt. Nec tideliora vestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae, vel ut tunc vocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano sive Iane, ut Salii vocant. Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Sa- turno vocabatur. Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. Ita si homo Saturnus, proculdubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti, quibusdam facile fuit illum deorum filium dici, quorum possunt omnes videri. Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem venerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de caelo advenisse dicuntur? Proinde quia venisset peregrinus, repentino ubique inolevit caelitem dici. Nam et volgo generis incertos terrae filios iactitamus. Nihil allego de statu antiquitatis, qua ita rudes tune agebantur et oculi et mentes hominum, ut cuiuslibet novi viri aspectu quasi divino commoverentur, nedum et regis, et quidem primi. Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur. Ante enim Sibylla quam omnis litteratura extitit, illa scilicet Sibylla veri vera vates de cuius vocabulo daemoniorum vatibus induistis. Ea senario versu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit: Decima, inquit, genitura hominum ex quo cataclys- mus prioribus accidit, regnavit Saturnus et Titan et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii. Si qua ergo vel vestris scriptoribus litterisve vestris superioribus, sed idcirco magis proximis quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. Tenemus compendium, in ceteros originis praescriptionem, ne per singulos evagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis; gradus ad gradus comparantur, nuptiae, conceptus, natales cucurrerunt, patriae, sedes, regna, monumenta liquent. Igitur qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable