LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.13

lat tertullian stoa002 opp lat1

Sed enim manifestis vis sua adsistit. Quos a primordio possunt non asserere nisi homines fuisse, recipiunt in divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt. Hic igitur consisto: si sunt allecti dei vestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, sapientia vestra esse concedatis iam necesse est aliquem summum dominatorem habentem allegandi potestatem et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest de quo non ipse dominetur. Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, age, quid deterioris condicionis ab initio esse voluerunt? Aut si nemo est qui deos fecerit, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur vobis renuendi locus esse mancipem quendam divinitatis. Perspiciamus itaque causas allegandae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem credo proferetis. Aut enim ille quisquis id praestans facit, ut habeat vel amminicula vel munimenta vel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitas, conferens dignis quibusque. Aliud quid suspicare non datur. Nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. Sed neque hoc potest competere numini, ut est tanta ei potestas, ut scilicet deos faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera vel adiumento quorundam, et quidem mortuorum, quod mirum, cum ab initio sibi immortales instituere potuisset. Nec diutius de his argumentatus conquiret qui humana divinis comparavit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum divinitatem tribuerit. Sed si ita est attributa, si pristinis viris caelum propter sua merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest. Tantis videlicet privilegiis caelestia meruerit antiquitas. Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita. Si quid in cunabulis admissa temporalitatis valent ad suffragium divinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. Furtivus infans vester Iuppiter indignus et tecto et ubere humano, meritoque in Creta proles tam mala manebat. Adultus denique qualemcunque genitorem regno privat felicissimum, regem aurei scilicet saeculi, sub quo laboris, inopiae nescia laetaque pax quiescebat, sub quo, Nulli subigebant arva coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat. Sed oderat patrem incestum eius et avi quondam castratorem. Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum illud dictum putem: Τοῦ πατρὸς τὸ παιδίον᾿. Tam pius pater quam pius filius. Si iustis etiam tunc legibus ageretur, in duos culleos dividi Iovem decuit. Post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leviora, id est adulteria se et stupra diffundere? De quo poëtica sic lusitavit quomodo fere, quando de fugitivo palam factum, solemus et operam eius percontationi alienae abusui nundinare, modo in pretia luxuriae eum figurando, tamquam si bovem aut pretium bovis pensaverit, et imbrem pergulis immiserit aut aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsas, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantaverat. Adeo non fabulae istae sunt de fastidiosissimis foeditatibus atque summis flagitiis compositae? Aut forsitan non lasciviores inde evadant mores atque ingenia hominum? Quos quomodo daemones, malorum angelorum proles, emissa iam pridem a fide per incredulitatem et fabulas similes avertere studuerint, hic non est nobis extensius agendum. Si enim et regibus et principibus et pro- seminatoribus suis morata plebs eadem quidem non erat natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. Illorum vero quanto deterior qui non melior? Privato enim titulo Iovem Optimum vulgo appellatis, et est Vergilii Aequus Iuppiter. Omnes proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti. Cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri tion fuit dignus.

Provenance