LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.14

lat tertullian stoa002 opp lat1

Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. De ipso quidem Hercule erit summa responsionis, an dignus caelo et divinitate; sic enim pro voluntate meritis addicunt divinitatem. Si ob virtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, vel etiam ad munus dati arenariae vilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis libertas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica vaccula, cuius et dorso vehebatur et si quando ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, viam ad inferos omnibus patere? Si eum consecrastis ob caedes et pugnas plurimas, edidit multo maiorem numerum magnus ille Pompeius, maritimorum praedonum victor, ipsam qui nec Ostiam salvam reliquerant: et quot, quaeso, milia usque in unum angulum Byrsae Carthaginis a Scipione caesi fuere? Quo magis Scipio quam Hercules obtinendus divinitati deputatur. Adicite potius titulis Herculaneis stupra puellarum, uxorum, et fascias Omphales, et ob decori pueri amissionem turpiter desertam militiam Argonautarum. Adicite ad gloriam post turpitudinis notam etiam furias eius, adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt. Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciviam venenis circumventus magis meruit ut inho- nesta morte moreretur, hunc vos de pyra in caelum sublevdstis, illa facilitate qua et alium ignis ex divini vi confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad vitam recurasse. Is Apollinis filius, tam homo quam Iovis nepos, Saturni pronepos (vel potius spurius ut incerto patre, ut Argivus Socrates detulit, quippe expositum repertum, turpius Iove educatum, canino scilicet ubere), merito, id quod nemo negare potest, fulmine haustus est. Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, invidus in artificem. Sedenim Pindarus meritum eius non occultavit: cupiditatem et avaritiam lucri in eo dicit vindicatam, qua quidem ille vivos ad mortem, non mortuos autem ad vitam praevaricatione venalis medicinae agebat. Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, meritoque quae tam periculosam mundo bestiam ediderat isdem quasi scalis ad caelum erupisse. Et tamen Athenienses scient eiusmodi deis sacrificare. Nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant. Quasi non et ipsi Thesea suum adorent, merito deum. Quidni? Si conservatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem oblivione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

Provenance