Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.15
lat tertullian stoa002 opp lat1
Longum foret recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. Sic opinor digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iovis exoletus. Sed quid mirandum? etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis. Differo de his quos in oraculis colitis; habet testimonium hoc divini. Quid? et tristitiae deos arbitros esse voltis, ut sit Viduus, qui animam corpore viduet, quem intra muros cludi non admittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. Ut cetera transvolem, etiam locorum urbisve loca deos arbitramini, Ianum Patrem (et diva arquis est Iana). et mentium septem Septemontium. Geniis eisdem illi faciunt qui in isdem locis aras vel aedes habent, praeterea aliis qui in alieno loco aut mercedibus habitant. Taceo Ascensum a scansione et Clivicolam a clivis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, sive qui alii inter vicinos apud vos numinum ianitorum adorantur. Quid enini magnum? cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis et etiam in carcere? Innumeris itaque propriis caelum impletur his aliisque Romanorum deis, quibus totius vitae officia distri- buuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit. Immo cum privatim apud Romanos deputentur quos supra signavimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia quibus illos praeesse voluerunt in omni genere humano et in omni gente proveniunt ubi praedes eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable