LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.16

lat tertullian stoa002 opp lat1

Sedenim quidam fructus et necessaria victui demonstraverunt. Quaeso vos, cum dicitis invenisse illos, none confitemini prius fuisse quae invenirentur? Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? Priusquam qui invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit cuius vere est ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui invenit et illud ipsum quod inveniretur. Ficum viridem Romae nemo noverat Africanam cum Cato senatui intulit, ut quo iam provincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae provolgavit. Potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum inventores hi meruisse praeconium divinitatis. Tam vanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? Quaeso vos, an non omnibus iam artificiis antiquitas exolevit, usu quotidiano ubique instruente novitatem? Atque adeo quos ob artes sanctificatis, laeditis in ipsis artibus et provocatis in aemulis insuperatis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable