LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.17

lat tertullian stoa002 opp lat1

Denique religionis vestrae tutoribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas voluit, posteritas credidit, nobis superest adhuc illa Romanarum superstitionum praegrandis praesumptio, cui adversus vos, nationes, congredi habemus, propterea scilicet Romanos totius orbis dominos atque arbitros factos fuisse, quod officiis religionum meruerint dominare sic, ut parum absit, quin ipsis suis deis praevaleant. Nimirum Sterculus, et Mutunus, et Larentina provexit hoc imperium. Unus Romanorum destinatus a suis deis dominationi populus. Peregrinos enim non putem extraneo potius populo factum voluisse quam suo, ut fierent desertores et destitutores, immo proditores patrii soli, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt. Ita ne Iuppiter quidem Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et nutricis suae illic iucundissimum odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret quae Iovis cineres texit? Vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam hic illius arma, Hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, iam tunc tenditque fovetque. Misera adversus fata non valuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreverunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae. Sed dei isti conferendi regni in potestate non sunt. Si regnavit enim luppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypte, et homines regnaverunt, quibus etiam operati plerique traduntur. Ita qui servit, et dominos facit, et dediticius Admeti cives Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo perdidit. Quid timebat deus verum constanter praenuntiare regno excidendum ei esse? Aucti potestate regnandi quoque veluti urbes suas tueri unquam potuissent! Si Romanis praestitisse valuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit? vel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit? Servant urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. Atqui non post summum imperium auctis iam rebus superstitio quaesita est? Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res vestras divina frustrabant. Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et vasa sordida, et nidor parvus ex illis, et deus ipse nusquam. Ergo non ante religiosi quam maiores, quia religiosi. Atquin quomodo summam ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis quaesitum videri possit, quod laesis potius deis auctum est? Nisi fallor enim omne regnum vel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro laeduntur victoribus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, pares caedes et civium et sacerdotum, eaedem rapinae profanorum et sacrorum. Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde de deis quot de gentibus triumphi. Manent et simulacra captiva, et utique si sentiunt victores suos, non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. Itaque quorum fastigium per victorias adultum est, non possunt videri religionis meritis excrevisse, sive crescendo laesores religionis, sive laedendo creverunt. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; est et adhuc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum morabantur, donec postremo Romanis cessit universa paene dominatio. Sors temporum ita volutavit regna. Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam tanquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit sciunt proximi ei.

Provenance