Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.2
lat tertullian stoa002 opp lat1
Sed physicorum auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mera sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret? Nam et divina alias enuntiatio Solomonis, Initium, inquit, sapientiae metus in deum. Porro timoris origo notitia est; quis enim timebit quod ignorat? Ita qui deum timuerit ignotior omnium, deum omnium notitiam et veritatem adsecutus plenam atque perfectam sapientiam obtinebit. Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae litteraturae inspiciendae divinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen interpolarunt, probant sese aut omnia despexisse aut non omnibus credidisse (nam et alias veritatis simplicitas per scrupulositatem passivae fidei nutat), et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis. Invento enim solummodo deo non ut invenerunt exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem, positum vero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in deum. Extant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos divinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, Numquam, inquit, ascendi. Item, an dei essent, Nescio, inquit, nisi ut sint expedire. Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, Nihil, renuntiavit. Socrates ipse deos istos quasi certus negabat. Idem Aesculapio gallinaceum secari quasi certus iubebat. Et ideo cum tam incerta et inconstans definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potuit metum habere eius quem non liquido tenebat determinare? De mundo deo didicimus. Hunc enim physicum theologiae genus cogunt, quando ita deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam eos dividat. Unam vult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, Astra; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaraum. Aeque Arcesilaus trinam formam divinitatis ducit, Olympios, Astra, Titaneos, de Caelo et Terra: ex his, Saturno et Ope Neptunum, Iovem et Orcum, et ceteram successionem. Xenocrates Academicus bifariam facit, Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar vult esse naturam Zenon. Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. Atqui vanissime. Nam cum est, inquit, in nobis, ipsi sumus; cum exivit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable