LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.4

lat tertullian stoa002 opp lat1

Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos quod θέειν et σείεσθᾳι procurrere ac motari interpretatio est. Ergo iam vocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis eis dominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus θεός cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est ut vocabulum istud sit aliunde desumptum, propriumque, quia a se nativum, divinitatis inventum. Itaque semota interpretationis eius astutia verisimilius est non a cursu et motu θεούς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεούς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεούς communiter appelletis. Itaque si aeque θεούς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud proprium divinitatis, et simplex nec interpretatorium in illo deo, reprehensum in cetera quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro θεός ille iam hoc solo, quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum quae in promptu sunt et visui et sensui (sed sensui satis), quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio. Si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non vidisti quae vides congredi? Cum ergo non habes coniungere sensu neque ratione, quid vocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, vel eum per illam tamquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio vocabulum sequitur. Quodsi materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alienigena esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis ? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in incerta descendere. Rotunda mundo Platonica forma. Quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, cir- cino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, Quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, caelum tibi speculandum existimas? Itaque casus eius per figuram philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in vacuum suum studium habituros.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable