Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.5
lat tertullian stoa002 opp lat1
Quin ergo ad humaniorem aliquanto convertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici coniectura deducta videatur? Nam et Varro meminit eius, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris, proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus maturet, annum stationibus servet: lunam, solatium noctium, patrocinium mensum gubernaculis: item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum: ipsum denique caelum, sub quo omnia, terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat. Nec tantum beneficiis fidem divinitatis elementis convenire, sed etiam de diversis quae tamquam de ira et oflensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluvia, item hiatus motusque terrarum, et iure credi deos quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in adversis, domina scilicet iuvandi et nocendi. Porro si ita sentiuntur in civium conversatione, non perinde rebus ipsis quibus iuvantur sive laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his sub quorum vi et potestate operatio rerum decurrit. Nam in voluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suavitatis temperet vi. Aeque cum quis valetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proveniunt. Item in adversis qui ferro sauciantur, non gladium ipsum aut lanceam accusant, sed hostem vel latronem, et quos tecta opprimunt, non tegulas aut imbrices arguunt, sed vetustatem, sicut et naufragi non petrae et fluctibus imputant, sed procellae. Merito. Certum enim est, quodcunque. fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti qui et ut fiat et per quid fiat instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius est qui quid velit fieri et quo possit inveniri. Et ita recte in ceteris agitis, auctorem considerantes, at in physicis contra naturam regula vestra, qua in ceteris sapientiam iudicatis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt non a quo fieri considerando. Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt servitutes et officia. Non in ista investigatione alicuius artificis intus et domini servitutis artem ostendimus elementorum certis ex operis eorum quas facis potestatis? Sed dei non serviunt; ea igitur quae serviunt dei non sunt. Aut doceant vulgo fieri, ut de licentia passivitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione divinitas intellegatur. Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis vicibus sub legis instar constituta volvendis temporibus et exercendis tempotum ducatibus occurrere meminerunt, num non ex ipsa ob- servatione condicionum suarum, et fide operum, et instantia curriculorum, et cura demutationum, memoria reciprocatorum, aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant vobis, cui apparere videatur universa negotiatio mundialis perveniens ad humani generis utilitatem et laesionem? Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem quod ab illis aut iuvari te aut laedi sentias. Nam si sibi praestant, nihil eis debes. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable