LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.6

lat tertullian stoa002 opp lat1

Age iam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur. Confitetur et luna quantum amiserit, cum resumit. Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ulla in parte credam quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. Fingite qualibet rationes caelestium casuum, non volet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et veritatem. Nam alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic verius dixisse videatur, non qui verius, is melius. Ceterum cui res examinabitur, verisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro moveri: igitur non deos quae sub aliquo. At si in isto erratur, melius est errare simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat eis divinitatem adscribendo quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri. Quod enim super hominem, credas deo proximum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable