LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.7

lat tertullian stoa002 opp lat1

Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poëtis deputatur, nescio an tantum par quaerere mediocritati nostrae, an tanti de documentis divinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis divinitas erat, non utique talibus. Ecce vos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum vestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, virtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solatio honestatis, contenti pro talibus etiam inrideri peierantes, at e contrarie impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum et titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis? Ille autem conspector omnium, comprobator, immo largitor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem vulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis divinitatibus sapere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei? Atquin horretis et aversamini vagos, exules, pauperes, debiles, sordide natos, inhoneste institutos, contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus exornatis. Ridendum an irascen- dum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant? Sedenim in isto mythice genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circu conscientiae pudorem et pudoris defensionem! Nam quotiens misera vel turpia vel atrocia deorum exprobramus, allegatione poëticae licentiae ut fabulosa defenditis, quotiens ultro siletur de eiusmodi poëtica, non modo non horretis, sed insuper honoratis utque in necessariis artibus habetis, denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. Criminatores deorum poëtas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum. At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis vestris? Igitur si creditis poëtis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis quia non creditis poëtis, cur laudem mendacibus fertis nec cavetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poëtis non exigenda. Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo novi, si, qui homines fuerint, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? Non creditis poëtis, cum de relationibus etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si non tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosior adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? Cur Herculcum polluctum mulieres Lanuvinae non gustant, si non mulierum causa pracivit? Mentiuntur sane poetae! sed non ideo quod talia gesserint vestri dei, homines quando fuerint, nec quod divinas adscripserint foeditates divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable