LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Nationes 2.8

lat tertullian stoa002 opp lat1

Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi verae divinitatis, quanto magis isti quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? Quanti sunt qui norint visu vel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, vel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Nar- niensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam perceperint Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt feles, crocodilos et anguem suum. Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quid conici potest apud nostras litteras, ut verisimile videatur, positum est. Nam Serapis iste quidam olim loseph dictus fuit, de genere sanctorum. Iunior inter ceteros fratres, sed excelsior ingenio ab isdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus serviebat in familia regis Aegyptiorum Pharao. A regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam. interpretatus vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam. Illi detractus quod convocatus erat valuit exponere Ioseph, experimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, diffluentes, totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare. Suadet itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, vocaverunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa cura Aegyptiorum. Et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam servi ipsa.

Provenance