Passage
Tertullian, Ad Nationes 2.9
lat tertullian stoa002 opp lat1
Haec secundum tripertitam dispositionem Varronis divinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit iam videri satis responsum de physico genere, de poëtico, de gentili. Sed quoniam omnis substitutio non iam philosophorum nec poëtarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silva caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus vitii pueritatem obumbravit. Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam vanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? Nisi si Attico stupori recipere voluerunt. Nam et Athenis ara est inscripta: IGNOTIS DEIS. Colit ergo quis quod ignorat? Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam inreligiosi deprehenduntur. Si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur improbi pronuntiantur. Nos vero bifariam Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos ipsi sunt commenti. Et numquid hi sunt publici et adventicii dicti? Hoc enim arae docent, adventiciorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio. Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico comprehendantur, actum est iam de istis. Speciebus de propriis dicere iam libet. De Romanis stupeamus tertium illud genus hostilium deorum, propterea quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis invenerit. Ceteros in duas species dirigimus, alios de hominibus assumptos, alios modo alio conceptos. Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tanquam ob merita vitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse. Patrem diligentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum volgare, atque caninum, tanto ignobile volnus! Sed et proditor patriae Aeneas invenitur, tam Aeneas quam Antenor. Ac si hoc verum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem Aeneae timiditate miti supplicantem hosti non comitata raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum adversus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant. Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. Filii si pietate parentum in caelo sedent, cur non potius Argivi iuvenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales provexerunt? Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit. Romulus aeque post mortem deus. Si quia urbem condidit? Cur non alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas virgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus est, quia tunc parentibus quiritatum est per illum. Quid Sterculus meruit ad divinitatem? Si agros stercoribus iuvando diligens fuit, plus fimi Augias conferebat. Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari cum magis quam consecrari decebat. Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conversaretur quidem inter viros, aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot vilissimos amatores diversata obsessam castitatem tenere protexit? Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum vobis contulisse.