Passage
Tertullian, Ad Scapulam 2
lat tertullian stoa003 opp lat1
Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse quos nos daemonas scimus. Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi, cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris. Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat, ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto umquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem, qui templa dispoliant et per deos iurant et eosdem colunt, et Christiani non sunt et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est, si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis. Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur, tamen numquam Albiniani nee Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iuraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui Christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a deo suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: tamdiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a deo secundum et quicquid est a deo consecutum et solo deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus maior est, dum solo vero deo minor est. Sic et ipsis diis maior eat, dum et ipsi in potestate sunt eius. Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit deus, pura prece. Non enim eget deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus et cottidie traducimus et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars paene maior civitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. Absit enim, ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a deo expectamus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable