LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Scapulam 3

lat tertullian stoa003 opp lat1

Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum adclamassent: Areae non sint! areae ipsorum non fuerunt! Messes enim suas non egerunt. Ceterum et imbres anni praeteriti quid commemoraverint genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum, et ignes, qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt, et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et nuntiemus et praedicemus et deprecemur interim localem esse. Universalem enim et supremam suo tempore sentient qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi extincto paene lumine adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. Possumus aeque et exitus quorundam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum, indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste convivis vermibus ebullisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito sue excidere fecisset, paene Christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu By(??)mtinor, Christiani gaudete (??) exclamavit. Sed qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim hace vexatio subsecuta est et (??)nc en eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento de cetere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable