LOGOI

Passage

Tertullian, Ad Scapulam 4

lat tertullian stoa003 opp lat1

Non te terremus, qui nec timemus, sed velim, ut omnes salvos facere possimus monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo, quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem praesides et constantiores et crudeliores dissimulaverunt ab huiusmodi causis? ut Cincius Severus, qui Thysdri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani, ut dimitti possent: ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit: ut Asper, qui modice vexatum hominem et statim deiectum nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et adsessores dolere se incidisse in hanc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum in elogio concussione eius intellecta dimisit, scisso eodem elogio, aine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum. Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament quae volunt. Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est, et quorundam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt? Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum par oleum aliquando curaverat, requisivit et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Anto(??)s optime noverat lacte Christiano educatus. Sed et clarissimas feminas et clarissimes viros Severus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit et populo furenti in nos pala(??) restitit. Marcus quoque Aurelius in Gemanica expeditione Christianorum militum orationibus ad deum fectis imbres in siti illa impetrarit Quande non geniculationibus et ieiunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus adclamans duo deorum, qui solus potens, in Ievis nomine deo nostre testimonium reddidit. Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupilles pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro male reddimus. Viderint qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probavit? Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro deo vivo cremamur, quod nec sacrilegi nec hostes publici veri nec tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis et a praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in huiusmodi. Sed maiora certamina, maiora praemia.

Provenance