LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Judaeos Liber 1

lat tertullian stoa005 opp lat1

Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec de prosapia Israëlitûm Iudaeus. Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israël adhuc superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum, id est Israëlis, et gentium, id est nostrae. Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus, serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus, superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israël abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum conversus est quo Israël, ut supra memoravimus, abscesserat. Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israël est repudiatus.

Provenance