LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Judaeos Liber 10

lat tertullian stoa005 opp lat1

De exitu plane passionis eius ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delicto ad iudicium mortis, et morietur, et suspendetis eum in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem. Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto iudicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset qui propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est, quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et (ut supra de eo praedictum memoravimus) non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea, quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et, Quae non rapueram, tunc exsolvebam, Exterminaverunt manus meas et pedes, et, Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto, Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. Quae quidem omnia ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a patre hostia duceretur, lignumque ipse sibi portans, Christi exitum iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus est in Aegyptum ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israël carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum traditur. Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus, ut iudex, aliis mansuetus, ut salvator, cuius cornua essent crucis extima. Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, hoc extremitates huius vocantur, unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc ventilabit per iudicium, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritaliter sic. Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne veniat anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum, quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post homicidium iam ab eis commissum aliis et non ipsis exprobrat carnificinam. Iam vero Moyses, quid utique tantum tunc, cum Iesus adversus Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis, magis utique genibus positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutata orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebatur, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quem Iesus victoriam esset relaturus? Idem rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum Israëli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus designabatur, et laeso cuique ab eiusmodi colubris, id est angelis eius, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur? Nam qui in illam tunc respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti penes prophetam in psalmis: Deus regnavit a ligno, expecto quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passionis ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias, Quoniam puer, inquit, natus est nobis, et datus est nobis filius. Quid novum, si non de filio dei dicit? et natus est nobis, cuius initium imperii factum est super humerum ipsius? Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex aevorum, Christus Iesus, novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi, Venite, immittamus in panem eius lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane pro phetes nuntiavit. Si adhuc quaeres dominicae crucis praedicationes, satis iam poterit tibi facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam. Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicorniorum humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam eius qui solus a populo tam insiguiter crucifixus est. Nunc si omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc, quod non esset edita qualitas mortis, intellegatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. Nam mortem eius et passionem et sepulturam una voce Esaiae vole ostendere. A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius, et divites pro morte eius, quia scelus non fecit, nec dolus in ore eius inventus est, et deus voluit eximere a morte animam eius, et cetera. Dicit etiam adhuc: Sepultura eius ablata est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique subiungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum dividet spolia. Quis alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima eius? Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum, post mortem, utique post resurrectionem consecuturum. Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta annuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti, et eos qui cum illo quasi diem maeroris. Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israël ad vesperam agnum esset immolaturum et hanc sollemnitatem diei huius, id est paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat, et adiecit pascha esse domini, id est passionem Christi. Quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum, et ut prophetiae implerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros convertit deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Post passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit, praedicta ante per spiritum sanctum.

Provenance