Passage
Tertullian, Adversus Judaeos Liber 13
lat tertullian stoa005 opp lat1
Igitur quoniam filii Israël adfirmant nos errare recipiendo Christum, qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum, qui praedicabatur. Quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse Christum, qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Iudae. Sic enim scriptum est in propheta: Et tu, Bethlehem, non minima es in ducibus Iudae; ex te enim exiet dux qui pascet populum meum Israël. Si autem adhuc natus non est, qui processurus dux de tribu Iuda ex Bethlehem nuntiabatur? Oportet enim eum de tribu Iuda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israël in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est no in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est, quod belli tempore eis evenerit, regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis. Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum, facientem virtutes in gloria dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vos pro meritis vestris post expuguationem Hierusalem prohibiti ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis tantum videre permissum est. Anima, inquit, vestra meditabitur timorem, scilicet quo tempore excidium sui passi sunt. Quomodo igitur nascetur dux de Iudaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicuti divina prophetarum volumina enuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israël, cuius ex stirpe possit nasci Christus? Si enim secundum Iudaeos adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit (dicit enim, Exterminabitur unctio), ergo iam non est illis unctio, quia nec templum, ubi erat cornu de quo reges ungebantur. Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de semine Israël nullus omnino sit in Bethlehem? Iterato denique ostendamus et venisse iam Christum per prophetas, et passum, et in caelis iam receptum, et inde venturum secundum praedicationes prophetarum. Nam post adventum eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic: Civitatem et sanctum simul exterminari cum duce, indubitate qui de Bethlehem et de tribu Iuda esset processurus. Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet cum ducator eius in ea pati haberet, per scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem et contradicentem mihi, qui ambulat in via non bona, sed post peccata sua. Et in psalmis dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me, et in siti mea potaverunt me aceto. Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus, qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum praedicat dicens, Terra dedit benedictiones suas. Utique illa terra virgo, nondum pluviis irrigata, nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est, ex qua nunc Christus per carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, attulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est. Hoc enim lignum tunc in sacramento erat quo Moyses aquam amaram indulcavit, unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit; sicuti nos, qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino privati, ligni passionis Christi aquam baptismatis potantes fide, quae est in eum, reviximus, a qua fide Israël excidit, per Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii; populus autem meus mutavit gloriam suam, ex que nihil proderit eis; expavit caelum super isto. Et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus. Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit. Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, et monumenta dirupta sunt? Quoniam duo haec mala fecit populus meus: Me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere. Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquae vitae, lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spiritus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum dei templum. Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce, qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione spiritus ululabitis; remittetis enim nomen vestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem, qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris. Adhuc huius ligni sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent, exsiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret. Atque ita Helisaeus accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum. Ex quo intellexerunt quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. Quid manifestius huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno Christi, id est passionis eius, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi? nobis utique, qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac, filius Abrahae, ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri praecepisset. Sed quoniam haec fuerant sacramenta quae temporibus Christi perfificienda servabantur, et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus haerente, et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona spinea in capite eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est; in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius quis enarrabit? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra vita eius. Cur itaque post resurrectionem eius a mortuis, quae die tertia effecta est, caeli eum receperunt? Secundum prophetiam Osee emissam huiusmodi. Ante lucem surgent ad me dicentes, Eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos. Post biduum, in die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa, de terra in caelos eum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem, cuius neque nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt. Igitur quoniam adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum, quem tot modis approbavimus venisse, recognoscant Iudaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim, ex qua die, secundum dictum Esaiae, proiecit homo abominamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est, ex quo gentes nos dilucidato pectore per Christi veritatem proiecimus idola (videant Iudaei), et quod sequitur expunctum est. Abstulit enim dominus sabaoth in Iudaeis et ab Hierusalem inter cetera et sapientem architectum, qui aedificat ecclesiam dei templum et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei gratia. Et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israëlis. Fecerat enim spinas, ex quibus Christum coronaverat, et non iustitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat. Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Ioannem fuerunt; et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi. Valetudines ab Israële curare desiit deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen dei blasphematur in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Qui cum ista commisissent, nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae; regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes, derelicta est filia Sion tanquam specula in vinea vel ut in cucumerario casula, ex quo scilicet Israël dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad indignationem provocavit sanctum Israël. Sic et machaerae condicionalis comminatio: Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet, Ex quo probamus machaeram Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eius postulat a patre dicens, Disperge illos in virtute tua. Qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis, in anxietate dormietis. Haec igitur cum pati praedicarentur Iudaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Iudaeis ista accidisse, conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum. Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit, ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae iam in tumulis exustae sunt? ubi dispersio gentis, quae iam extorris? Redde statum Iudaeae, quem Christus inveniat, et alium contende venire.