LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Judaeos Liber 14

lat tertullian stoa005 opp lat1

Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotatos. Unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam duci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, sic non aperuit (??) suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre rofirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis, et minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntiat, et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet, iam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo secundo adventu eiusdem Daniel dixit: Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria servient illi, et potestas illius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem ultra filios hominum, tempestivus enim decore citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeternum. Accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua; cum et pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum, et subiecit omnia sub pedibus eius. Et tune cognoscent eum, qoem pupugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae constitutum. Hieremias inquit Homo est, et quis cognoscet illum? quia et nativitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur. Primo sordibus indutus est, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, qui eum etiam post baptismum temptaverat. Dehinc spoliatus pristina sorde, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Iosedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit exornatus, nec unquam sacerdotali munere privatus. Sed Iesus iste Christus, dei patris summi sacerdos, qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus poderem sacerdos in aeternum dei patris nuncupatus est. Sic enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui iam venit, ostendunt? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est. Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis, qui coccinea circumdatus veste et consputatus et omnibus contumeliis afflictus extra civitatem crucifixus est. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigmorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum intellegamus et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventum eius futura praedicabantur. Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis (quod prophetatum non audetis negare, quia etsi negaretis, statim vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret, dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te, pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessiouem tuam terminos terrae), nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare quam Christum dei filium, nec terminos terrae David filio promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christro filio dei, qui totum iam orbem evangelii sui radiis illuminavit. Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israëli regnavit. Christum enim hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.

Provenance