Passage
Tertullian, Adversus Judaeos Liber 3
lat tertullian stoa005 opp lat1
Sed Abraham, inquis, circumcisus est. Sed ante deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso, revertenti de proelio, panem et vinum obtulit incircumcisus. Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit. Atquin si salutem circumcisio omnimodo afferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset quo minus octava die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere. Nam providens deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem, esset daturus populo Israël, idcirco filium Moysi, ducis futuri, instigat circumcidi, ut, cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum, unde Israël in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas, quae expugnatur. Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me. Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Et iterum: Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelesti, dereliquistis deum, et ad indignationem provocastis sanctum Israël. Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem Israël in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus, quo meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus. Sicut enim circumcisio carnalis, quae temporalis erat, imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia, Innovate vobis, et ne seminaveritis in spinis: circumcidimini deo, et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio loco dicit, Ecce enim dies venient, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale iam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem non talem, qualem iam dederat patribus, processuram annuntiari, sicut Esaias praedicavit, dicens quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed in Iacob sequentis, id est populi nostri, cuius mons Christus est, sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus. Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias, dicens, De Sion enim exiet lex et verbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos, qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et iam non discent pugnare. Qui igitur intelleguntur alii quam nos, qui nova lege edocti ista observamus, obliterate veteri lege, cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat, et vindictam iniuriae retribuebat, nova autem lex clementiam designabat, et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat, et belli pristinam in aemulos legis et hostes exsecutionem in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequia eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi. Prophetae annuntiaverunt. Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster, qui retro deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit ei, nisi nos, qui relictis idolis ad deum conversi sumus? Nam Israël, qui deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est, quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius cibis pastus, sed angelorum panibus manna cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est, dicens ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant; Moyses enim ille, qui nos eiecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit, nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius accipiendo novam legem, supra dictam, et novam circumcisionem, ante praedictam.