Passage
Tertullian, Adversus Judaeos Liber 4
lat tertullian stoa005 opp lat1
Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei quod a primordio sanctificaverit deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum, Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum; omne opus servile non facietis in eo, praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos deus vellet custodire? Nam sabbatum aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta, Sabbata vestra odit anima mea; et alio loco dicit, Sabbata mea profanastis. Unde dinoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus. Quod intellegimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit, deum patrem, per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetam praedictum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse, aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse, aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse, aut Noë, arcae fabricatorem, propter diluvium immensum sabbatum observasse, aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse, aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret. Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem debellabat, praeceptum sibi a deo diceret uti populo mandaret ut sacerdotes arcam testamenti dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muri civitatis. Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati. Septem enim dies, undecunque initium acceperint, sabbati diem secum cencludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israël. Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus Maccahaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt. Nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse.