LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Judaeos Liber 7

lat tertullian stoa005 opp lat1

Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus adnuntiabatur Christus iam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae adnuntiaverunt, ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in adventum cius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino, cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi. Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater deus, nisi Christo, filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit, terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim gentes crediderunt, Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam et Pamphyliam, immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in Hierusalem Iudaci, et ceterae gentes, ut iam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae apertae. Quamquam et ista spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus, dei filius, qui omnibus in aeternum regnaturus nuntiabatur? Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Iudae tantum; a Bersabeae usque Dan termini eius regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem; si Aegyptiis Pharao, vel quisquis ei in haereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit; si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur; Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum gentes et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus index, omnibus deus et dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videas fieri.

Provenance