Passage
Tertullian, Adversus Judaeos Liber 9
lat tertullian stoa005 opp lat1
Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam. Sicut Esaias praedicat: Audite domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem, propter hoc ipse deus dabit vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum deus. Butyrum et mel manducabit, quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Itaque dicunt Iudaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui iam venit competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et signa eius quae de eo nuntiavit. Equidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus. At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, interpretationem habet, quod est Nobiscum deus. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus inluxit agitetur in Christo. Et puto, non negabis. Nam qui ex ludaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum deum esse significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus. Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura praemittat, Quoniam prius quam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum iam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signum belli non tuba, sed crepitaculo daturus, nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. Aliud est si penes vos infantes in proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum. Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. Et signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum. Est infantiae. Sed accepturum virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum. Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis, immo reddite veritati quae credere non vultis, et intellegitur prophetia qua renuntiatur expuncta. Credantur orientales illi Magi infantiam Christi ut regem auro et ture munerantes, et accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod omnibus notum est Orientis virtutem, id est enim vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem quoque ceterarum gentium aurum constituere. Sicut per Zachariam dicit: Et Iudas praetendit apud Hierusalem, et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum. Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro Arabiae. Et iterum: Reges Arabum et Saba munera adferent illi. Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae, ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent, quasi dominum et regem, sub testimonio ducis et indicia stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae oh idololatriam, quae desciverat tune a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum iam olim essent civitates istae extinctae. Et aiibi per prophetam ad populum Israël, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat per Esaiam prophetam: Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon apud Ioannem nostrum Romae urbis figura est, proinde et magnae et regno superbae et sanctorum debellatricis. Hoc itaque modo Magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit, despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam adversus dominum. Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione dei deturbat. Adiuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba. Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David, ensem super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur, de quo subiungens dicebat, Extende et prospera, procede et regna. Et adiecit: Propter lenitatem et iustitiam tuam. Quis ense operabitur, et non contraria lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam, propriam scilicet negotii proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille cuius est alius, id est dei sermo divinus, bis acutus duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex dei patris decreto nuntiabatur. Deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae, virtus scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae, inquit, acutae, pervolantia ubique dei praecepta, minantes traductionem uniuscuiusque cordis, et compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te cadent, utique aderantes. Sic bellipotens et armiger Christus est; sic accipiet spolia non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegerica didicisti. Atque ita in tantum Christus, qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur, non Iesus dicitur, quare is qui venit Iesus Christus appellatur? Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum Moysi successor destinaretur, Auses filius Nave transfertur certo de pristino nomine, et incipit vocari Iesus. Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculo desertae commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis (petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus est), ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius, qui et semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit unquam, et vixit. Et ideo constat ipsum dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce, ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat te in terram, quam praeparavi tibi; intende illi et audi cum, et ne inobaudiens fueris ei, non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est. Populum enim introducturus erat Iesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus (quas virtutes fecit Iesus Nave et ipsi legitis), et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi, Ioannem, futurum angelum appellat per prophetam spiritus dices ex persona patris: Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis deus praefecit. Idem enim Ioannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, David praedicat; quem ipse Christus, veniens adimplere prophetas, dicit ad Iudaeos. Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote qui non tantum vias eius parabat in cremo, sed et agnum dei demonstrande illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat. Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum; id enim nomen suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur. Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super illum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus consilii et veritatis, spiritus dei timoris implebit illum. Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gloriam, ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Iesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria, ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam, ut qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus, an venerit. Aeque ita is homo, qui talis ostenditur, ipse erit Christus, qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est foris vox eius qui arundinem contusam, Israëlis fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam qui praedicabatur. Oportet itaque actum Christi eius, qui venit, ad scripturarum regulam recognosci. Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis. Sed de utroque titulo sit dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicaterem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore, et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi meae facinora ipsorum, et domui Iacob delicta eorum: Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt; quasi populus, qui iustitiam fecerit, et iudicium dei non dereliquerit, et reliqua. Virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet, ipse veniet et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur, et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et mutorum linguae solventur, et claudus saliet, velut cervus, et cetera. Quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.