Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 2.24
lat tertullian stoa006 opp lat1
Sic et paenitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo iam ex delicti recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit, Paenituit quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris. Porro non semper. Evenit enim in bonis factis paenitentiae confessio ad invidiam et exprobrationem eius qui beneficii ingratus extiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non deliquerat cum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israëlis, dignissime adlegerat. Sed nec ignoraverat ita eventurum. Nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum. Haec enim illi propria divinitas constat. Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat paenitentiae suae professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam. Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Ionae, Et paenituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit. Sicut et ipse Ionas ad dominum, Propterea praeveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiae, paenitentem malitiarum. Bene igitur quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitae. Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in lalem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intellegendarum quae possint et in optimum decucurrisse? Subest autem. Dicimus denique malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria, sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice, nec hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec erit intellegenda nunc quae ex illis malis iudi- ciariis deputata cum ipsis competat iudici. Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo. Atque adeo si eius malitiae paenituit creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et de delicto vindicandae, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam. Ita quod iuste destinaverat non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat; sed poenam ipsam malitiam nominavit ex malo et merito passionis ipsius. Ergo, dices, si malitiam iustitiae nomine excusas, quia iuste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit. Immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam agnoscere quid sit paenitentia dei. Non enim, si hominem ex recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israelis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israel in duas partes, et non convertetur neque paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae paenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia neque ex levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana. Quis ergo erit mos paenitentiae divinae? Iam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas. Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia caret culpa. Nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus.