LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 2.26

lat tertullian stoa006 opp lat1

Sed et iurat deus. Numquid forte per deum Marcionis? Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum. Quid vellet facere, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum maxime iurantis alium absque se omnino non esse? Igitur peierantem deprehendis, an vane deierantem? Sed non potest videri peierasse qui alium esse non scivit, ut dicitis. Quod enim scit, hoc deierans vere non peieravit. Sed non vane deierat alium deum non esse. Tunc enim vane deieraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et haeretici. Iurat igitur per semetipsum, ut vel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. Hoc ut deus faceret, tu quoque Marcion coegisti. Iam tunc enim providebaris. Proinde si et in promissionibus aut comminationibus iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere. Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam. Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. Non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animae suae pro populi salute. Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad praesens. Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit. Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetae apud deum.

Provenance