Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 2.27
lat tertullian stoa006 opp lat1
Iam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus sucepisset, per quos vim maiestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem; quamquam et cum haereticis non multo diversa stet congressio. Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis diversatum iam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini. Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium maiestatis suae stravit, ut etiam morti subiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Iudaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? An hae sunt pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum eius dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis? Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suae voluntatique praefecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est; qua diminutione in haec quoque dispositus est a patre quae ut humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio, iam inde hominem, quod erat futurus in fine. Ille est qui descendit, ille qui interrogat, ille qui postulat, ille qui iurat Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius. Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cuius auctoritate et nomine ipse erat deus, qui videbatur dei filius. Sed et penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est. Igitur quaecunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo. Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanae salutis. Conversabatur deus, ut homo divina agere doceretur. Ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum deo posset. Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret. Qui talem deum dedignaris, nescio an ex fide credas deum crucifixum. Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris? Iudicem eum designatis, et severitatem iudicis secundum merita causarum congruentem pro saevitia exprobratis. Deum optimum exigitis, et lenitatem eius benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanae deiectius conversatam ut pusillitatem depretiatis. Nec magnus vobis placet, nec modicus, nec index, nec amicus. Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur? Iudicem quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo, et de iudice necessarie severum, et de severo sic et saevum, si lamen saevum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable