LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 2.29

lat tertullian stoa006 opp lat1

Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et indicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus. Quodsi utraque pars bonitatis atque iustiliae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum Antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a iudice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso. Magis enim eos coniungunt quos in eis diversitatibus ponunt quae deo congruunt. Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestaret quam demonstrationem eiusdem dei optimi et iudicis, quia haec duo in solum deum competunt. Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat. Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus praemiserat severitatem; quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis. Ita per Antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, praesertim cum deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione creatoris scilicet. Nam si ita est, quomodo eum Antitheses singulas species creatoris aemulatum demonstrant? Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemu- latione maturitatis praecuraverit suo iure, cuius Antitheses etiam ipse mundus eius agnoscet ex contrarietatibus elementorum, summa lamen ratione modulatus. Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses. Ceterum eius erit Antithesis cuius est et in mundo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable