LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.1

lat tertullian stoa006 opp lat1

Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicae divinitatis. Satis etenim praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum praeter creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam eius dei quem Christus praedicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis. Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem ubi posteritas invenitur. Quod etiam primo libello intexui. Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem. Ceterum in praescriptionum compendiis vincit. Sed decretum est ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius praesumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit praedicatus.

Provenance