LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.10

lat tertullian stoa006 opp lat1

Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo. Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub- stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit deo superiori?

Provenance