LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.11

lat tertullian stoa006 opp lat1

Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur. Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem? viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti: ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur. Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.

Provenance