Passage
Tertullian, Adversus Marcionem 3.12
lat tertullian stoa006 opp lat1
Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro iste, qui venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est, sensus autem eius quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo. Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut, quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens. Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable