LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.14

lat tertullian stoa006 opp lat1

Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris. Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait, Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque. Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable