LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.15

lat tertullian stoa006 opp lat1

De quaestione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque. De ceteris vero nominibus et inprimis Christi quid pars diversa respondebit? Si proinde commune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur. Dei enim nomen quasi naturaie divinitatis potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicunntur dii sive in caelo sive in terris. Christi vero nomen non ex natura veniens, sed ex dispositone, proprium eius efficitur a quo dispositum invenitur. Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime aemulo et habenti auam dispositionem, cui et nomina privata debebit. Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur? Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur. Quibus deficientibus si quando, nunc Graeca katachresis de alieno abutendo succurrit. Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones eius. Quis hic deus est, qui filio quoque suo uomina a creatore vindicat? non dico aliena, sed vetera et vulgata quae vel sic non competerent deo novo et incognito. Quomodo denique docet novum plagulam non adsui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, adsutus ipse et indutus nominum senio? Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus? in nomine scilicet Christi. Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud praedicantem, aliunde venientem, cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus creatoris crederetur? Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando etsi vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur. At nunc substantiam respuit, cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est. Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit; qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit. Aliud est si et nominis phantasma affectavit. Sed quomodo, inquit, irreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen? Inconstantem aut subdolum deum narras; aut diffidentiae aut malitiositatis consilium est fallendo quid promovere. Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetae adversus creatorem in sui dei nomine venientes. Sed nec effectum consilii huius invenio, cum facilius aut suum cre- diderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.

Provenance