LOGOI

Passage

Tertullian, Adversus Marcionem 3.16

lat tertullian stoa006 opp lat1

Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Iesus voluit appellari, non tam expectabili apud Iudaeos nomine? Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum eius hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. Denique ad hodiernum Christum sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Iesum. Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non praesumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum praesumebatur. Ceterum cum deo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obrepit lesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris: sive ideo Iesus, ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris. Quid horum constare possit ignoro. Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Iesus. Quomodo, inquis? Disce et hic cum partiariis erroris tui Iudaeis. Cum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Iesus? Certe, inquis. Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Iesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi, petra enim Christus, — ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, lesus cognominatus. Hoc nomen ipse Christus suum iam tunc esse testatus est cum ad Moysen loquebatur. Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? Cum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram, quam paravi tibi, intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavi te, quoniam nomen meum super illum est. Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum, quas erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. Identidem nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen. sed Iesum eum iusserat exinde vocitari. Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo. Facienda est denique iam hinc inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore. De nominibus iam obduximus. Mihi vindico Christum, mihi defendo Iesum.

Provenance